« »
 
[]« 1 embolismus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 253a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLISMUS1
1. EMBOLISMUS, ἐμϐολισμός, Saltus lunæ[] seu superexcrescentia anni solaris super lunarem, sive ut loquitur Isidor. lib. 6. Orig. cap. 17 :
Superaugmentum, eo quo expleat numerum annorum communium quibus undecim lunares dies deesse cernuntur,
de quo præter Durandum lib. 8. cap. 10. et cæteros Compotistas, sic vetus Codex Victorinus :
De primo Embolismo. Sunt Epactæ 22. in primo anno Embolismi, tertio in ogdoade. Ideo Luna in Kl. Septemb. et Octob. est 27. in Kl. Novemb. et Decemb. 29. quæ ipsorum est Luna 2. quæ est prima 4. Nonas Decemb. et finitur 32. Kl. Januar. Embolismi est. Ipsa autem Luna, quæ est prima in Kl. Januar. ipsius est, quam 30. terminare debes, si autem bissextus fuerit in illo anno 30. sunt 4. lunationes simul, id est Embolismi Januar. Februar. Martii. De secundo Embolismo. Secundo anno Embolismi, sexto in ogdoade, sunt Epactæ 25. et est Luna in Kl. Sept. 30. quæ ipsius est. Luna vero quæ est prima 4. Non. Sept. 30. in Kl. Octobr. Embolismi est. Luna quoque quæ est prima, 6. Non. Octobr. et 3. Kl. Novembr. finitur 29. Octobr. est. Ipsa autem quæ secunda in Kl. Novembr. et Decembr. habetur, ipsorum est : quæ vero est in Kl. Januarii 4. ipsius est. De tertio Embolismo. Sunt Epactæ 17. tertio anno Embolismi, ultimo in ogdoade, et 10. est Luna in Kl. Sept. et Octobr. 22. in Kl. Novemb. et Decembr. 24. in Kl. Januar. 26. in Kl. Febr. 27. in Kl. Martii 26. in Kl. April. et Maii, 27. in Kl. Junii et Julii, 29. in Kl. Augusti prima, in Kl. Septembr. 3. Unam ætatem Lunæ in Kl. April. et Maii non invenies Epactas et regulares, ideo quod Luna, quæ 2. Non. Martii est prima, et in Kl. April. 27. ut supra dictum est, et 2. Non. April. 30. Embolismi est. Lunatio, quæ prima cognoscitur esse in Non. April. Aprilis est et Paschalis, quæ 30. in 14. Kal. April. terminatur. Illa autem quæ prima est 4. Non. Maii, et 4. Non. Junii est, 30. Maii est. Ita autem quæ 6. Non. julii est, 1. et 2. Kl. Aug. 30. Julii Luna est : quæ vero prima in Kl. Augusti est, in Kl. vero Sept. 4. sicut ordo postulat. Nam si non esset una ætas Lunæ in Kl. April. et Maii, non 14. sed 15. Luna evenerit in Paschali termino, qui est 14. Kl. Maii, et fieret error in Pascha, sive in Kl. mensium. De quarto Embolismo. Sunt in 4. anno Embolismi, 3. in Endecade, Epactæ 20. estque Luna in Kl. Sept. et Octobr. 25. in Kl. Nov. et Decembr. 27. quæ ipsorum est Lunatio, quæ 2. Nov. Decemb. notatur prima, et 29. in Kl. Jan. et 29. Non. ipsius Embolismi est. Illa quoque quæ prima in Non. Januar. et 30. in Kl. Febr. Januarii est. Et ipsa quæ inchoatur 1. 4. Non Febr. et 6. Non. Mart. 29. Febr. est. Luna itaque quæ prima est 5. Non. Mart. et in Kl. April. 30. Martii est. Ipsa quæ est 1. 4. Non. April. Aprilis est, nec non et ipsa, quæ prima est Kl. Maii, Maii est. Si bissextus evenerit 4. Lunæ 30. erit idem Embolismi Januar. Mart. Febr. De quinto Embolismo. Sunt in 5. anno Embolismi, 6. in Endecade, 23. Epactæ, Lunaque in Kl. Sept. et Octobr. 28. in Kl. Nov. 30. quæ ipsorum est. Illa autem, quæ in 4. Non. Novemb. est, 1. et in Kl. Decembr. 30. Embolismi est. Luna vero quæ in 4. Non. Decembr. prima terminatur, ac 4. Kl. Jan. 29. prænotatur, Decembris est, et quæ est 2. in Kl. Jan. Januarii est. Reliquæ autem Lunationes rectum cursum tenent. De sexto Embolismo. Sexto anno Embolismi, 9. in Endecade sunt Epactæ 26. nullatenus tamen Lunam Embolismi per ipsas Epactas reperies, nisi ad Epactam[] omni communis superioris, quæ est 15. revertaris : secundum quem Luna est in Kl. August. 29. quæ illic terminata ipsius Augusti est. Illa autem quæ 4. Non. Aug. prima prænotatur, 30. pridie Kl. Sept. Embolismi est. Nullus error nullumque * ccisum oritur in ipso anno inter Embolismum et regulares. Luna quoque quæ prima notatur in Kl. Sept. ipsius est, cætera autem suum tenent ordinem. De septimo Embolismo. Septimo anno Embolismi, in Endecade 11. decennovennalis sunt Epactæ 18. ideoque Luna, quæ in Kl. Januar. 27. habetur, ipsius est : ipsa autem, quæ in Kl. Febr. 28. Febr. est, nec non et ipsa, quæ notatur in Kl. Mart. 27. ipsius est. Luna vero quæ computatur 1. in 3. Non. Mart. et 28. in Kl. April. 30. et in 3. Non. April. Embolismi est. : ipsa autem quæ 1. 2. Non April. et 28. in Kl. Maii, et 29. 6. Non. ejusdem, Luna Aprilis est. Illa quoque quæ est prima 5. Non. Maii, 30. in Kl. Junii Luna Maii est. Iterum ipsa, quæ est prima 4. Non. Jun. et 29. prid. Kl. Julii, Luna Junii est : nec non et illa, quæ prima est in Kl. Julii 30. et in 3. Kl. Aug. quæ est saltus Ægyptiorum, Luna Julii est, ipsaque quæ non 2. secundum compotum ; sed tertia computatur propter saltum in Kl. Aug. et 29. 6. Kl. Sept. Augusti est. Illa quoque quæ iterum prima est 5. Kal. Sept. et 36. Kal. Octob. Sept. et iterum ipsa, quæ prima est 5. Kal. Octob. et 29. 8. Kl. Novemb. Octobris est : ipsa vero quæ et iterum 1. est 7. Kal. Nov. et 7. in Kal. ejusdem, 30. quoque 8. Kal. Decemb. Novembris est.