« Embolus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 253c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLUS
EMBOLUS, Imbolus,
Urbis angiportus Græcis Bysantinis, Ἔμϐολος. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ad ann. 1157 :
Amicum de Mirto Constantinopoli legatum miserunt pro exigendis Scalis et Embolo promissis.Charta ann. 1161. apud Ughellum in Archiep. Pisanis :
Tibi.... concedimus Ecclesias videlicet, Embolum, et Scalas, et Stateram, quæ sunt in CPoli.In alia ann. 1224. apud eumdem, fit mentio Emboli Pellipariorum in urbe Pisana, nos diceremus, le quartier des Tanneurs. Ita Cinnamus lib. 6. n. 10. ait, ab Alexio Comneno Imp. concessum Venetis στενωπὸν ἐν Βυζαντίῳ ὂν Ἔμϐολον ὀνομάζουσιν οἱ πολλοί. Sic autem appellabant Byzantini ut plurimum porticus, quæ in urbe sparsim erant ; unde postea vox ipsa regionibus, in quibus eæ erant, attributæ, ut docuimus ad Alexiadis Anneæ pag. 160. Papias :
Imbuli dicti, vel quia sub volumine sunt, vel quia sub his ambulamus, sunt enim platearum porticus hinc inde.Charta ann. 1208. apud eumdem Ughellum tom. 7. pag. 278 :
Et apotheca in Imbulo Amalfiæ.Hinc emendandus Erkempertus edit. Caraccioli pag. 45 :
Tota urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una quidem domus remaneret inusta, præter Empolis aulam.Legendum Emboli aulam.
Embolani, Qui in Embolis istis commorabantur, aut potius, qui iis præerant. Charta laudata ann.
1161 :
Ita ut neque Archiepiscopus, neque Consules Pisani, neque Missatici, neque Vicecomes, neque Embolani, qui modo sunt, vel pro tempore erunt, nec aliqua persona occasione Pisanæ civitatis potestatem habeant aliquo modo de prædictis omnibus vendendi, vel pignorandi, aut alienandi.