« »
 
[]« Embotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 254a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOTUM
EMBOTUM, Infundibulum, Occitanis Embut, nostris Entonnoir. Hinc
Embotum dicta concavitas palati, quod infundibuli vicem præstet. Constantinus Afric. lib. 3. Pantechn. cap. 11 :
Hæc via quanto plus descendit, tanto magis se rotundat atque stringit, cuidam postea jungenda glandi, quæ concava et rotunda sicut sphæra, vicinatur ossi colotorio simili. Hoc autem os superpositum est palato. Concavitas ista Embotum est vocata ; quia sicut vinum per Embotum, ita superfluitates nostræ grossæ per hanc influunt. Embotum autem illud ex pelliculis componitur a secundina matre egredientibus, etc.
Vide Embutum.