« »
 
[]« Embrimium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 254a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBRIMIUM
EMBRIMIUM, in Glossis MSS. Matta ex grosso papiro tenuiter pectinata. Cassianus Collat. 1. cap. 23 :
Iisdem ipsis, quibus insidebamus psiathiis admonens incubare, Embrimiis pariter capiti nostro cervicalium vice suppositis, grossioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coaptatis. Embrimii
mentio est etiam apud Cyrillum in Vita S. Euthymii Abb. n. 90. et in Apophthegmat. Patrum num. 7. Vox, ut videtur, egyptiaca, cujus notio hic satis indicatur, quæ etiam reponenda videtur in Regula S. Pachomii cap. 14 :
In die Dominica, vel oblationis tempore, nullus deerit de hebdomadariis, sedens in loco Ebiymii, psallentique respondens, ex una duntaxat domo, in majori servat hebdomade.
Nam quod ad hunc locum commentatur Holstenius, vix probem, qui Ebiymium esse præcentorem vel cantorem existimat, voce ab Ægyptiis ex Græco εὐφήμιος, aut εὐφώνιος detorta. Frustra etiam vocem hanc Casaubonus Exercit. 1. ad Annal. Baronii suspicatur formatam a ϐρίζειν, dormitare, et somnum levem capere. Vide Gloss. mediæ Græcit. in Ἐμϐρίμιον.