« »
 
[]« Emicadium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMICADIUM
EMICADIUM, Isidoro lib. 20. cap. 7. []Vas olearium, quasi dimidius Cadus. Hinc emendandum Gloss. Anglo-Saxon. Ælfrici : Emicudium Elefat, i. lecythus, ampulla olearis. Legendum enim Emicadium. Forte etiam pro Emicedium legendum est Emicadium apud Fulcuinum de Gestis Abbatum Lob. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 578. Pertz. Script. tom. 4. pag. 70. lin. 45. ubi sic habetur :
Pulpitum quoque Evangelii tali modo fecit, ut essent quatuor Emicedia altrinsecus e regione in modum crucis posita, quæ ex ære ductilia, et ad libitum artificis per loca scalprata et deaurata.
Lubentius emendarem Emiciclum, pro Hemicyclum.