« »
 
[]« Eminentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 257c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMINENTIA
EMINENTIA, Titulus Honorarius Regum et Imperatorum, in Epistolis Francicis 38. 41. 49. tom. 1. Hist. Franc. apud Nicolaum PP. Epist. 40. Joannem VIII. PP. Ep. 72. Gregor. VII. lib. 1. Epist. 75. 85. lib. 2. Epist. 3. lib. 4. Ep. 17. in Charta Lotharii Regis Provinciæ ann. 855. tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 132. in Epistola 10. Alexandri PP. ad Willelmum Regem Anglorum, etc. Papæ tribuitur a S. Anselmo lib. 3. Epistola 37. et a Richardo Cantuariensi Archiepiscopo in Epistola ad Alexandrum III. Episcopis etiam a Gregorio M. lib. 2. Epist. 22. Ind. 11. Lupo Ferrar. Epist. 125. Petro Blesensi Epist. 23. et 68. Æardulpho seu Erdulpho Roffensi Episc. Epist. ad Lullum Archiep. Mogunt. et ad Walchelium Wentanum, Spicil. Acher. tom. 2. pag. 410. Novissime vero Eminentiæ et Eminentissimi titulus ut proprius, concessus fuit ab Urbano VIII. PP. Decreto 10. Junii ann. 1630. Cardinalibus, ut et Electoribus Imperii, et Magistro Hospitalis Hierosolymitani. Vide Frisonium in Apparatu ad Galliam Purpurat. cap. 10. Mercurium Francicum tom. 16. pag. 592. et Glossar. med. Græcit. voce Ἐξοχώτατοι, col. 407.