« »
 
[]« Emola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 258c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMOLA
EMOLA, Vas coquinarium, sicut Caldaria vel Coculum. Esdræ 2. Hostias coxerunt in Emolis. Ubi Græci habent in æneis ollis, et dicitur Emola, quas imola, ab immolando, quia ibi hostiæ immolabantur, vel quasi ænea olla. Ita Joan. de Janua. Sed legere debuit ænulis, vel inulis, hoc est, æneis, seu ollis. Locus est 2. Paralipom. cap. 35 :
Pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis.
Græc. ϰαὶ τὰ ἅγια ἒψησαν ἐν τοῖς χαλϰείοις ϰαὶ τοῖς λέϐησιν, etc. Interpres Esdræ lib. 3. cap. 1. V'. 12. reipsa habet, ut refert Jo. de Janua. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. MS. : Emola, Vaissieau de cuisine, si comme Chauder ou pot. Vide Æneum, Ænulum, et Aqua fervens.