« »
 
[]« Emunis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 262a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMUNIS
EMUNIS, Immunis. Balbus in Catholico :
Emunis et Immunis dicitur, qui liber est a muneribus.
Emunire, Immunem et Emunem reddere, facere. Gloss. Lat. Gr. : Emunit, ἀσφαλίζεται, ὀχυροῖ. Charta Pipini Regis Franc. pro Monasterio S. Dionysii :
Petiit ipse Abbas... ut per confirmationem nostram vel deliberationem nostram tale Emunire deberemus præceptum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emunitare, Eadem notione. Diploma Ludovici Germanici apud Eccardum Origin. Hasburgo-Austriac. col. 108 :
Qualiter prædictus locus S. Stephani a Duce Alberto fundatus erat, et per constitutionem Chylderici Regis Emunitatus, etc.
Emunidatus, ap. Hergott. pag. 34. Cod. Prob. Geneal. Habsburg.
Emunitas, Hostiensi in Summa, est
Libertas concessa Ecclesiis, vel Ecclesiasticis personis, et rebus aliis ad eas spectantibus : et dicitur ab Extra et Munia, i. officia vel onera, a quibus Ecclesiæ sunt immunes.
Generatim est quodvis privilegium, a Principe concessum, vi cujus, viri, Ecclesiæ, ac prædia sub ejus protectione esse intelliguntur. Præceptum Childerici I. Regis Franc. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 5 :
Liceat ipso Abbate Daumero et successores ejus... sub omni Emunitate vel tuitionis nostræ sermone valeant tenere atque possidere, etc.
Capitularia Caroli C. tit. 43. ap. Carisiac. ann. 877. cap. 20 :
Eorum, qui nobiscum vadunt beneficia et villæ sub Emunitate maneant.
Capitula ad Legem Salicam cap. 2 :
Si quis in Emunitate damnum fecerit.
Synodus Vernensis ann. 755. cap. 19 :
Ut omnes Emunitates per universas Ecclesias conservatæ sint.
Adde Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 13. 15. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 1. pag. 679. Spicilegium Acherianum tom. 12. pag. 154. Diplomata apud Doubletum in Hist. Monast. S. Dionysii pag. 699. 700. 701. 822. Walafridum Strab. in Vita S. Galli cap. 12. Ratbertum de Casibus S. Galli cap. 2. 3. 6. etc. Ejusmodi Emunitatum formula extat apud [] Marculfum lib. 1. Form. 3. Vide Mundiburnium, et D. de Lauriere Præfat. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. ix. De Immunitatibus ecclesiis et nobilibus concessis videndus Eichhorn. in Histor. Jur. German. § 172.
Emunitas, Ambitus Monasterii, intra quem immunitatis jus erat. Charta anni 1165. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1010 :
Primum quidem quemdam locum prope Alesinam pantano circumdatam versus Septentrionem, in quo Ecclesia B. Clementis quondam fuerat, nunc autem obruta funditus cernitur, cum Emunitate undique quinquaginta passuum eidem Monasterio ad ædificandum habere jugiter concedimus.
Chron. Montis-Sereni ann. 1205 :
Ædificium Curiæ quæ Præpositi vocatur, construxit. Ambitum Emunitatis claustri muro amplexus est, etc.
Charta Chlotarii Regis, pro fundatione Monasterii Wissemburgensis (fictitia) ibid. pag. 272 :
Reliqua vero familia legitimo loco et tempore ter in anno pro justitia facienda ad placitum advocati debet convenire, et in provicium (proficuum) advocati, si præsens est, singuli singulos denarios solvere, exceptis his, qui sunt in Emunitate.
Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 69 :
Quendam laicum debitorem suum ab Emunitate monasterii..... vi abstraxit.
Vide Dextri, lin. Dextrorum præsertim, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emuniter, Absque ulla servitute. Marculfus lib. 2. Form. 36 :
Sed ipsum omnibus diebus vitæ tuæ aut hæredis tui Emuniter debeatis possidere, vel quidquid exinde facere volueritis liberam habeatis potestatem.
Emunitoriæ Res, Quæ sub emunitate consistunt. Charta Ludovici Regis ann. 894. pro Isaaco Gratianopolitano Episcopo, ex Tabular. ejusdem Ecclesiæ fol. 77 :
Et quicunque contra hoc nostræ immunitatis præceptum aliquid contradicere vel violare præsumpserit, sciat se sicut et alias res Emunitorias compositurum et emendaturum.