![[]](img/image.png)
ENACTUS, Actus, constitutus, decretus.
Charta Edwardi VI. Angl. Regis ann. 1548. apud Rymerum tom. 15. pag. 173. col. I :
Cum per quemdam actum in Parliamento... inter alia statuta pro republica nostra edita, ordinatum, Enactum et stabilitatum fuerit, quod, etc.Forte leg. Exactum. Forte leg. Edictus. Nihil mutandum, Anglis to enact, Jubere.