![[]](img/image.png)
ENCHORI, Encores,
Incores Lapides, apud Gromaticos et Agrimensores, dicuntur
indigenæ, nativi, nati in ipso solo, quasi ἐγχώριοι, ut
censet Rigaltius. Frontinus :
alios, quibus id vocabuli sumitur pro materia
ipso in loco, ubi ædificatur, eruta, quod pluribus disceptamus in Notis ad Alexiadem. His
opponuntur lapides peregrini, apud Siculum Flaccum de Condit. agror.
pag. 5. Ordericus Vitalis lib. 9. pag. 739 :
Sed et lapides Incores signati sint.Arceriana fragmenta :
Alii ponunt silices, alii Tiburtinos, alii Enchoros, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos.Quibus in locis Incores et Enchori, lapides sunt, quos idem Frontinus de Condit. agror. et Latinus petras naturales, Balbus nativas, Innocentius lapides nativos, quod est ex ipso solo, Mago denique et Vegoia, saxa ex ipso metallo vocant. Nam et lapidum metalla, præter Ulpianum dixit Senator lib. 3. Epist. 9. ut et leg. 1. et 13. Cod. Theod. de Metal. (10, 19.) Nec aliud, opinor, sonat ἐγχώρηγον, apud Annam Comn. lib. 4. Alex. pag. 72. Constantinum de Adm. Imp. cap. 29. Codinum Orig. CP. et
![[]](img/image.png)
Subitoque sapientum consilio murum de lapidibus impolitis, et sine cæmento inter civitatem et oppidum ædificavere. Ipsa enim materia opportunum, ut defenderent, se Christianis præstitit auxilium.Vide Salmasium de Jure Attico pag. 356. Sic denique vocem Incoris, pro indigena usurpat Joannes Subdiaconus lib. 6. Vitæ Patrum Libello 1. num. 12 :
Duo fratres erant ei vicini, unus peregrinus, et unus Inchoris.Sed et Enchoria avium genera, dixit S. Hieronym. Ep. 140.