![[]](img/image.png)
ENFRACHESCERE, Francum, seu liberum et immunem reddere, Gall. Affranchir.
Charta Petri Regis Aragon. ann. 1206 :
Præterea Enfrachesco et liberos et immunes facio omnes fratres, et homines, et omnes res prædictarum domorum per totam terram meam.Vide Affranchire.