« Epibata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 273b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPIBATA
EPIBATA, Inscensor, in
Barthii Glossario ex Guiberti Hist. Palæst. Institor, Mabillonio ex Vita
S. Hugonis Monachi inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 97. ubi sic habetur :
CuiFridegodus in Vita S. Wilfridi Episc. cap. 17 :(Bernoni sancto Abbati)... Hugo per omnia fidissimus adjutor exsistens, qui creditum sibi talentum a Domino, ut Epibata sagacissimus, amplificare studebat.
Epibatæ, Gr. Ἐπιϐάται, proprie dicuntur Milites classiarii, vel qui nave conducta utuntur ; metaphorice vero Laici qui conscenderunt Ecclesiæ navim, cujus proretæ, naucleri, nautæ sunt Clerici. Gloss. Isid. :Frugiferis gravida gaudebant horrea glebis,Epibatæ faciles ausu sprevere latrones.
Epibatæ, Laici. Joan. de Janua :
Epybata, Laicus vel superveniens. Hic nihil habet negotii in navi ; sed naulo dato in alias terras transire disponit.Hinc emendo Canones Hibernos apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 10. ubi :
Antiqui decrevere Sancti, ut Episcopus pro capitalibus peccatis xxiiii. annis pœniteat, Presbyter xii. Diaconus vii. Sic Virgo Lectorque et Religiosus, Ebibatus autem iiii.melius enim Epibatus legeretur, ut satis patet. Vide Lexicon Militare Caroli de Aquino.