« »
 
[]« Epidecen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 273c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPIDECEN
EPIDECEN, vel Epidicen, Vestis Monachorum, Ugutioni : sed videtur perperam scripta vox, pro Ependytes. Est autem ex Græca formata ἐπενδύτης, qua indigitatur vestis exterior, quæ Monachis Egyptiis pellicea, seu melotes, Occidentalibus ut plurimum lanea. Superindumentum vertit S. Augustin. in Quæst. super Judic. lib. 7. cap. 41. Ita usurpat S. Athanasius de Virg. : Ὁ ἐπενδύτης σου μέλας. Tunica tua sit nigra. Gloss. Græc. Lat. : Ἐπενδύτης, Instata, (legendum forte Instrata, vel Instita,) hæc superaria. Gloss. Lat. Græc. : Superaria, ἐπενδύτης. Joan. cap. 21. de S. Petro : Τὸν ἐπενδύτην διαζωσάμενος. Evagrius in Vita S. Antonii cap. 23 :
Lavit Ependyten suum
. Ubi quædam Additiones addunt scapulare, quomodo forte hæc vox intelligitur apud Pachymerem lib. 4. cap. 7. Hieronymus in Vita S. Hilarionis :
Pelliceum habens Ependyten
. Perperam vero Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Ἐπενδύτης, τὸ ἐσώτατον ἱμάτιον, ὂς ϰαὶ ὑποϰάμισον λέγεται.
Ita Suidas confundit ἐπενδύτην, et ὑποδύτην, quæ est Interula. Vide Nicol. Fullerum lib. 2. Miscell. Sac. cap. 11. et Salmasium ad Tertul. de Pallio pag. 379. Homagium Gerardi de Ventadour, ann. 1362 :
Amotis Capuciis, et jupileis, et amotis zonis, cultellis, et in cotardia, cum de subtus cotardiam, ut dixerunt, tunicam aliam decentem non haberent.
Ependeton, in Gloss. Saxon. Ælfrici : Cop, vel hoppada, vel ufresrud, [] i. Ependytes, seu vestis quæ aliis insternitur.
Eppendis, Amphibalum, in Glossis MSS.
Epidetes, in Vita S. Aventini Presb. cap. 2 :
Vestimentum autem ejus ad membra corporis hirsutum cilicium, tunica squallida, cingulum pelliceum, Epidetem habens laneam, cucullam vetustam.
Empeditis. Mammotrectus ad Legendam S. Hilarionis :
Empeditis, Vestis Monachorum congruens honestati usque ad pedes descendens in modum Diaconalis Dalmaticæ.
Nescio an Ependyten intelligant Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 94 :
Les Chevaliers qui se combatent pour murtre, ou pour homecide, se doivent combatre à pié, et sans coiffe, et estre roignés à la reonde, et estre vestus de cotes vermeilles, ou de chemises, ou de doubles Decende courtes jusques au genoill, et les manches copées jusques dessous le coude, etc.