« Epirhedium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 275c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPIRHEDIUM
EPIRHEDIUM, Currus, vox hibrida. Ex
Græco ἐπί, et rheda, dictione Gallica.
Papias :
Epirhedia, majora vehicula. Contra MSS. Bituric. et Ugutio :
Epirhedia, proprie minora vehicula.Britannicus ad istud Juvenal. Sat. 8. vers. 66 :
Epirhedium ait currum significare, vocabulumque Romanos, auctore Fabio, ex duobus peregrinis suum fecisse. Gellius vero auctor est quosdam sensisse vocabulum totum esse barbarum. At veteri ejusdem Juvenalis interpreti,.... Trito ducunt Epiredia colloCornipedes.
Epirhedia, ornamenta rhedarum, aut plaustradicuntur. Jo. de Garlandia in Synonymis :
Acta S. Marcelli PP. lib. 1. cap. 3 :Sunt supra redam partes Epiredia dictæ.
Quem etiam opprobrio Christianorum in die processionis suæ, ante Epirhedia sua protrahi fecit nudum et ligatum.Vide Quintilianum lib. 9. cap. 7.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 4120 :
Epiredium, barouestes. Quo sensu occurrit in Comput. fabr. S. Pet. Insul. Ms. ann. 1367 :
Item pro quodam Epiredio, xij. sol.