![[]](img/image.png)
EPISCOPA, uxor Episcopi, seu illius qui
postea in Episcopum consecratus est. Concilium Turonense II. can. 13 :
Episcopum Episcopam non habentem nulla sequatur turba mulierum.Vide Baron. ann. 34. n. 289. Sic Episcopissa, uxor, concubina Episcopi. Acta Episcoporum Cenomanensium tom. 10. Histor. Franc. pag. 385. in Mainardo :
Quadam enim die cum ægrotare cœpisset, placuit, ut sanguinem minueret : qui dum esset flebotomatus, nocte insecuta dormivit cumAbbatissas etiam quandoque dictas fuisse Episcopas conjectant Macri fratres ex quodam Ecclesiæ S. Praxedis lapide, ubi de reliquiis a S. Paschali Papa eo translatis fit mentio. Sic ibi :Episcopissa, etc.
Quocirca et in ipso ingressu Basilicæ manu dextra, ubi utique benignissimæ genitricis, scilicet dominæ Theodoræ Episcopæ, corpus quiescit.Erat, inquiunt, Theodora ejusdem Papæ mater, forsan Abbatissa, quæ etiam Antista dicebatur ; nam sicut Episcopus et Antistes synonyma sunt, sic Episcopa et Antista.