« »
 
[]« 2 episcopium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISCOPIUM2
2. EPISCOPIUM, Diœcesis ipsa Episcopo subjecta. Charta ann. 1109. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 268 :
Ipse quoque Johannes Episcopus concessit nobis et quidquid in Episcopio suo habebamus et quidquid exinde acquirere possemus.
Vetus Breviarium ad usum Monast. S. Germani Autissiod. xiii. sæculi, ad diem Novemb. 8 :
Instituit (Episcopus)... sublimiter fieri ab omni cœtu humano ejusdem Episcopii festivum diem omnium Martyrum, Confessorum ac Virginum qui intra confinia hujus tumulata consistunt.
Vita S. Severi Episc. Abrinc. tom. 1. Febr. col. 191 :
Et quoniam adhuc eo tempore in Episcopio plurimi vanissimo tenebantur idolorum errore.
Vita S. Guilielmi Abbat. Divion. tom. 1. Jan. pag. 59 :
Sed prædictum Monasterium in Vercellensis urbis Episcopio situm, atque ejusdem Episcopi ditioni subjacebat.
Rursum occurrit in Additamentis ad Chronic. Casaur. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 960. et in Capitulari Metensi anni 757. § 5. Adde Chart. ann. 990. ap. Marin. in Pap. Dipl. pag. 255.