« Epistagma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISTAGMA
EPISTAGMA, Sigillum, ut videtur, dictum, ab ἐπισταγμός, Instillatio, quod
cera instilletur ad sigillum imprimendum ; nisi forte legendum sit Epistigma ab ἐπιστίζειν, Notis compungere ; unde
Sussannæus in Vocabular. :
Epistigma, Subscriptio. Charta Rogerii Siciliæ Regis ann. 1129. apud Murator. tom. 6. col. 623 :
Nec ad regii Epistagmatis nec exemplorum cogantur solutionem.Et col. 626. in Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1160 :
Ad hujus autem concessionis et munificentiæ nostræ memoriam ac perpetuo stabile firmamentum præsens hoc privilegium nostrum per manus Matthæi nostri Notarii scribi jussimus, nostroque quo utimur Epistagmate roboratum.