« »
 
[]« Epitimium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 281b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPITIMIUM
EPITIMIUM. Gloss. Gr. Lat. ἐπιτίμιον, Pœna, mulcta : sed proprie pœna legibus Ecclesiasticis indicta Clericis delinquentibus. Anastasio ad VIII. Synod. Epitimium, est increpatio, vel indulta pœna pro culpis. Joannes Diacon. lib. 2. Vitæ S. Gregor. M. cap. 45 :
Tristatus est, quia antequam exiret de hac vita, non solvit eum ab excommunicationis Epitimio.
Albertus Abb. Miciac. Epist. ad Johannem XVII. Papam, apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 440 :
Monasteriis novos indiculorum biblos corroboretis, quibus ipsæ Congregationes ab omni strepitu quiete Deo servire possint, maxime sub Epitimio excommunicationis.
Ἐπιτίμιον τοῦ ἐϰϰλησιαστιϰοῦ νόμου, apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 21. editionis D. Emerici Bigotii. Vita S. Nili Junioris pag. 47 :
Ὄρϰοις αὐτὸν ϰαὶ ἐπιτιμίοις φριϰωδεστάτοις ἀπό τε τῆς ἁγίας τριάδος ϰαὶ τῶν ἁγίων πατέρων ὑπέϐαλε τοῦ ϰαταδέξασθαι αὐτὸν αὐτοῖς ποιμένα,
etc. Vide S. Basilium et Anonymum qui ei subjungitur περὶ ἐπιτιμίων, Pachymerem lib. 7. cap. 6. 22. lib. 9. cap. 24. lib. 11. cap. 6. et Notas ad Cinnamum pag. 458. Præterea Morinum lib. 1. de Pœnit. cap. 1. n. 14. et superius Epithemium.