« »
 
[]« Equifer » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 283b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EQUIFER
EQUIFER, Equiferus, in Glossario Lat. Gall. Maucheval, id est, malus equus : ἵππος ἄγριος. Aristoteli. Gloss. Saxon. Ælfrici : Equifer, vilde cynnes hors, i. indomitus equus. Glossarium MS. Ecclesiæ Parisiensis, de Equis : Sunt autem hi de agresti ordine orti, quos Equiferos dicimus. Equiferi, apud Capitolinum in Gordianis, et in Gordiano III. Agrestis caballus, in Epist. 1. Gregorii III. PP. ad Bonifacium Moguntin. Equus silvaticus, in Epist. 13. Zachariæ PP. ad eumdem Bonifacium. Vide Notas nostras ad libr. 2. Cinnami.