![[]](img/image.png)
ERNESIUM, Anglis Earnest, Arrha, Gall. Erres, Denier à Dieu, apud Madox Formul. Anglic. pag. 91 :
Hæc indentura testatur, quod Frater Willelmus Abbas de Pipewell vendidit omnia blada sua... Hugoni de Meriton mercatori de Coventre pro xl. lib. argenti, de quibus idem Abbas recepit unum denarium racione Ernesii super vendicionem prædictam.