« »
 
[]« Erptia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERPTIA
ERPTIA. Adalardus in Statut. Corbeiens. Abbat. cap. De ordinatione hortorum :
Ipsi dent unusquisque ad hortum cui deservit in tertio anno aratrum, id est, jugum cum amblacio et conjunclis... et in quarto Erptiam ad hortum excolendum.
Hic Erpicam, instrumentum ad terendas glebas interpretatur vir doctus, nostris Erce. Ugutio : Erpica, est instrumentum rusticorum ad terendas glebas, et trahitur a bobus, unde dicitur Erpica, quasi arpica, ab arpe, quod est rapere, quasi arapeta, aratra petens : prius enim terra aratur, postea Erpicatur, et hinc Erpicarius, qui Erpicam trahit et facit. Ex his patet Erpicam non esse hortorum, sed agrorum. Papias [] MS. Bituric. : Erpicarius, Qui Erpicam trahit, qua terra planatur. Hinc emendandum Glossar. Lat. Gall. Sangerman. MS. ubi : Eripica, Herce à hercer terre ; Eripicare, Hercer terre : leg. enim Erpica, Erpicare. Vide Herpix, Occa, Gall. Herse.