« »
 
[]« Erramenta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERRAMENTA
ERRAMENTA, Practicis nostris Erremens, Ultimus litis status seu ultimæ litigantium actiones. Litteræ Ludovici Franc. Regis ann. 1236. super homagio de Supplevilla in Tabulario S. Clodoaldi :
De expensis autem factis pro dictis querelis et arreragio equi annalis servicii emende, et omnibus Erramentis occasione predictarum querelarum habitis, idem Gaufridus de Capell. partes hinc inde absolvit, et per dictum suum quittavit.
Adjorn. Regis Angliæ apud Rymerum tom. 2. pag. 635 :
Responsuri ac juri parituri secundum omnia Erramenta, et quod justum fuerit audituri.
Arrestum Parlamenti Paris. anni 1322. in Hist. Harcur. tom. 3. pag. 239 :
Quod cum non fecisset, mandaverunt et Petrum de Constantiani prædictos citari coram se ad certam diem, secundum processum et [] Erramenta prædicta processuros, cum intimatione.
Hujus vocis etymon Arrha ; quoniam exhibita litis instrumenta in civilibus causis locum habent arrharum in criminalibus olim dari solitarum. Id manifeste nos docet Bellomanerius cap. 61. pag. 318. sub finem, ubi vocem Erremens vocibus Gages de bataille opponit.
Chascun doit savoir, inquit, que li plet des apiaux soit de défauts de droit ou de faire jugement, comment que li apiaux soit demenez, ou par gages ou par Erremens d'où plet le Cour où li apiaux est, doit être demené selon le coutume de lieu, où li apiaux fût faits, selon la Coutume qui couroit ou tant que li apiaux fût fets, etc
. Idem cap. 50. pag. 271. versus finem :
Chacuns de Quemune,.. puet aussint bien apeler de défaut de droit et de faus jugement, comme feroit un etrange, qui ne seroit pas de Quemune, et doit li apiaux demenez par le Seignor, à qui le ressort que le Quemune appartient, et non pas par Gages de batailles, mais par les Erremens d'où plet.
Eumdem vide cap. 7. pag. 49. lin. 7. et 8. et supra vocem Adrhamire.
P. Carpentier, 1766.
Petitiones juridicæ, litis instrumenta, imo et jura Chartis vel ex consuetudine firmata. Charta Hug. primogen. comit. Regitest. ann. 1221. in Chartul. Campan. fol. 213. r°. :
Si vero invenerit (arbiter) quod ex parte dominæ meæ (Blanchæ comit. Trecens.) sit aliquid interceptum... contra me vel gentes meas secundum Erramenta mea ; ipsa ad dictum ejusdem Simonis reddi faciet quod fuit interceptum.
Charta Drochonis de Melloto ann. 1222. ex Chartul. S. Steph. Autiss. :
Compromisimus in eosdem videlicet de terris, quas homines de Egligny venientes ad S. Mauricium tenent ad costumam vel tertias,... tali modo quod dicti tres, quantum ad terras prædictas, inquirent bona fide consuetudines, Erramenta et tenentias, quæ tam nos quam capitulum obtinuimus.
Sentent. arbitr. ann. 1223. ibid. :
De terris vero quæ sunt ad tertias vel costumas, inquisitis omnibus et cognitis quodcunque circa hoc investigare vel inquirere potuimus, etc.
Scacar. S. Mich. ann. 1223. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 22. r°. col. 2 :
Radulphus et Rogerus poterunt attornare alium, si voluerint ; ita quod omnia Erramenta prioris attornati computaverunt.
Unde Errementer, Litigare, postulare. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 36 :
Jaquier Girart prist à parler audit Pierre Martin teles paroles en effect : Pierre Martin, tu m'as fait cemondre et Errementer de privileges par ceulx de chapitre de Reims.
Nostris olim Erramment et Erraument, idem quod Continuo, nunc Incontinent, aussitôt. Vitæ SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 360. v°. col. 1 :
Stateus releva de mort Erraument, et si aoura l'Apostre.
Ms. :
Au roy Erramment respondy,
Que pour chou n'iert pas venus la.