« Escambium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 295c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCAMBIUM
ESCAMBIUM, Permutatio, Gall. Echange. Sententia arbitralis anni 1235. ex
Tabulario S. Nicasii Remensis :
Dicebat dictam Ecclesiam alias terras in Escambium et commutationem recepisse.Occurrit rursus infra, et apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1277. et alibi non semel. Vide Cambiare.
L. , 1840–1850.
Escambium Competens,
Præstatio indemnitatis ob rem evictam. Glanvilla lib. 3. cap. 1 : Et nota quod cum constiterit, eum qui trahitur ad Warrantum, debere ei Warrantisare rem illam, de cetero non poterit eam perdere is, cui Warrantisare debet eam, quia si res illa in curia disrationetur, tenebitur ad Competens Escambium, si habuerit, unde id facere possit.Vide Escannicum.
L. , 1840–1850.
Escambium Campionis,
Si... producatur alius Campio, quam ille qui duellum vadiavit, apud eundem Glanvillam lib. 8. cap. 8.