« »
 
[]« Escapium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 296b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCAPIUM
ESCAPIUM, Evasio, fuga, Anglis Escaping, ex Gallico Eschapper, et Angl. to Escape, Effugere, evadere, ex captione se subducere, Scapha, Aremoricis Achap, unde vocis origo : quæ quidem usurpatur apud Anglos, de reo aliquo detento, et in carcerem misso, qui libertate donatur, antequam judicio, seu judicis sententia et præcepto liberetur. Duplex autem est Escapium : voluntarium, cum quis reus in crimine deprehensus et detentus, liber abire permittitur : alterum neglectum Escape, dicitur, cum scilicet idem reus detinetur, ac per negligentiam seu incuriam custodis evadit, custode non admodum laborante in eo rursum comprehendendo. Utroque casu, is cujus custodiæ incumbit reus, ejusdem criminis quo reus, damnatur, et si feloniæ, tanguam felo, si proditionis, tanquam proditor punitur. Placit. ann. 33. Edw. I. Oxon. rot. 19. in Abbrev. Placit. pag. 253 :
Eo quod custos gaolæ et Castri Oxoniensis permisit quandam Aliciam de Droys, quæ convicta fuit et adjudicata morti, sed quia prægnans fuit remittebatur gaolæ... evadere, et ad evasionem illam consenciens fuit idem custos adjudicatur... et dicit quod clericus est.... et garcio suus quem misit cum prædicta Alicia adjudicatur, quod suspendatur, etc.
Reorum autem custodia non tantum Carcerarium spectabat, sed et loci incolas adeo ut si reus per eorum incuriam evaderet, ii Escapii, quam dixit, pœnam incurrerent. Quinetiam si quis homicidium intra urbem commisisset, et ille ex urbe evasisset, incolæ Escapii pœna tenebantur, ut pluribus hanc materiam exequuntur Auctor Fletæ lib. 1. cap. 20. § 75. cap. 48. § 7. Guillelmus Stanford. [] in Placitis Coronæ lib. 1. cap. 26. et seqq. ut et Rastallus verbo Escape, et Cowellus lib. 4. Instit. tit. 18. § 14.
Cum igitur non leve esset onus urbium incolis reos custodiendi, ab eo sæpe exempti leguntur, beneficio Principum. Charta Gilberti Tisoni summi Vexillatoris Angliæ in Monast. Angl. tom. 1. pag. 372 :
Sint quieti in civitatibus, burgis,.. et de omni terreno servitio et seculari exactione : similiter de sectis curiæ.... et de murdro, et latrocinio, et Escapio.
Alia Charta ibidem pag. 977 :
Et omnia amerciamenta, redemptiones,... necnon omnimoda Escapia felonum, de et in villa, terris, etc.
Charta Henrici III. tom. 2. pag. 660 :
Et sint quieti... de murdro, de francoplegio... de Escapiis latronum, de roberiis, etc.
Adde pag. 511 : Charta Philippi Ebroicensis pro incolis Mellenti anno 1320. in Tabulario Prioratus sancti Nicasii pag. 72 :
Lesdiz habitans de la ville de Meulant et des Muriaux.... ne sont tenus à gaitier les prisonniers estans en notre geole de Meulent et des Muriaux : més s'il avenoit que aucun, ou aucuns malfaiteurs occissent un homme, ou feissent aucun murtre ou autre meffait, ou aucune malfaçon, et il se boutoit en monstier, ou en lieu semblable, lesdits habitans seront tenus à gaitier : més hors la ville ils n'iront point gaitier, ne n'y seront contrains.
Willelm. Thorn. ann. 1268 :
Et si ille qui captus fuerit per prædictum Abbatem infra prædictas bundas et metas evaserit de prisona dicti Abbatis, non debebunt respondere de ipso Escapio coram Justitiariis.
Vide Statutum 1. Westmonasteriense cap. 3. et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 39. 81. lib. 2. cap. 35. et Consuetud. localem de Menetou, apud Thomasserium pag. 196. Incarceratorum Evasio dicitur in Charta Thomæ Regis Manniæ ann. 1055. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 718 :
Et quod habeant incarcerationem, et incarceratorum Evasionem, et furcas seu patibulum super terram suam.
Vide Radulfum in Vita sua S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 37. et Gul. Prinneum in Libertatibus Ecclesiæ Anglic. tom. 3. pag. 765.
P. Carpentier, 1766.
Escapiamentum, Idem. Charta Henr. VI. reg. Angl. ann. 1457. in Chron. Joan. Wethamst. pag. 425 :
Propter Escapiamentum dicti domini Egremond extra prisonam nostram et ipsorum custodiam.
Nostri Se embler dixerunt, pro Effugere, evadere, vulgo S'échapper. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 148 :
Les supplians forjurerent nostre pais de Normandie,... et furent conduis... jusques à Traessy, auquel lieu... ilz se Emblerent et eschapperent de ceulx qui les conduisoient.
Hinc Embler le tonlieu, pro Solvendo vectigali se subducere, vulgo Frauder les droits, in Charta ann. 1249. ex Chartul. 21. Corb. fol. 99 :
Et s'il avenoit cose par aventure que aucuns Emblast ou forchelat le tonlieu, etc.
Inde etiam accersenda vox Escap, Effugium, nunc Echappatoire, in Poem. Rob. Diaboli MSS. :
Mais ains ne me vausistes croire,
Ainchois teniez tout à faloise,
Et à Escap et à folie,
A gas et à mélancolie.
P. Carpentier, 1766.
Eschampée, eodem sensu, in Assis. Hieros. cap. 33 :
Die toutes les raisons et les Eschampées que il pora trover à ce que il ne devra respondre.
Unde Eschamper, in Lit. remiss. ann. 1422. ex Reg. 172. ch. 47 :
Lequel cheval effroyé et espouvanté acoup se Eschampa de costé, ou recula parmi de grosses pierres.
Vide Escapium. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exschapium Latronis, in veteri Glossario apud H. Vanleium de ant. Litter. Septentr. pag. 284.