« »
 
[]« Eschantillare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 299a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCHANTILLARE
ESCHANTILLARE, vel Eschandillare, Mensuras ad examen publicarum mensurarum expendere, exigere : Gallis Eschantilloner. Charta Libertatum Montis regalis in Bressia ann. 1287. apud Guichenonum :
Et si dicatur mensura falsa vel ulna, ad mensuras vel ulnas Escantillandas vocentur duo vel tres burgenses meliores de villa, et ille cujus est mensura vel ulna, et in præsentia eorum Eschantilletur, et videatur utrum sit falsa vel non.
Eadem habet Charta Libertatum Villæ Bellijoc. ann. 1274. Hinc Escandillonage, apud Sanjulianum in Cabilone pag. 394. pro eo jure, quod in mensuris comprobandis Domino feudi competit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschandilia, Exemplar ad quod mensuræ sunt exigendæ, Gall. Echantillon. Arrestum parlamenti Paris. ann. 1472 :
Ulnasque non consuevisse signari, sed Eschandiliari in Eschandiliis publicis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschandelho, Eadem notione supra in Bajulus confratriæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschandillæ Tabernarum, in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 369.