« »
 
[]« Escocheium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 303b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCOCHEIUM
ESCOCHEIUM, Quod alicui, ut videtur, jure hæreditario obvenit, hæreditas seu successionis pars. Charta Phil. Aug. ann. 1222. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 120. r°. col. 1 :
Nos Elæ sorori quondam comitis de Alenchon concedimus Escocheium tenendum in perpetuum, sicut fuit assignatum hæredibus dicti comitis pro excambio de Essayo : ita quod dicta Ela et hæredes sui tenebunt Escocheium de nobis, sicut dominus Escocheii ipsum Escocheium tenere solebat.
Assis. apud Cadom. ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A :
Nullus potest uni eorum qui ei succedere debent aliquid dare vel vendere de his quæ jure hæreditatis debent ad eos devenire ; ita quod partem alterius diminuat, ut fuit judicatum de filio Maleti cui domina Ala dederat Escocheium.
Sed forte loci nomen est proprium.