« Essedum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 314c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESSEDUM
ESSEDUM, Esseda.
Servius ad illud Virgilii, Georg. lib. 3. vers. 204 :
ait Belgica Esseda esse Gallicana vehicula. Papias MS. Bituric. :Belgica vel molli melius feret Esseda collo.
Esseda sunt Gallorum vehicula, quibus Reges victi captivi ducuntur. Essedum, Basterna, vehiculum.Hinc emenda Glossar. Sangerman. MS. n. 501. ubi perperam :
Esserta, Basterna. Glossæ Isonis Magistri :
Essedum, genus vehiculi Gallicani, i. Sambuch, quasi assedum, ab assidendo dictum.Jornandes de Reb. Goth. cap. 2. de Britannis :
Non tantum equitatu, vel pedite, verum etiam bigis, curribusque falcatis, quos more vulgari Essedas vocant.Ubi malim Esseda : nam Essedum dixit Propertius lib. 2. El. 1. vers 86 :
Lib. 4. El. 3. vers. 9. de iisdem :Esseda cælatis siste Britanna jugis.
Hibernique Getæ, pictoque Britannia curru.
◊ De Essedis et Essedariis
Britannicis agunt etiam Cæsar lib. 4. de Bello Gall. cap. 24. et 33. et Cicero lib. 7. Ep.
6. et 10. Vide Ausonium Epist. 21. et Pitiscum in Lexico Antiquit.
Rom. et Carolum de Aquino in Lexico Militari.