« »
 
[]« 1 essentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESSENTIA1
1. ESSENTIA, Substantia, subsistentia : vox Scholasticis et Philosophis non hodiernis duntaxat familiaris, sed et veteribus. Quintilianus lib. 3. cap. 7 :
Οὐσίαν, quam Flavius Essentiam vocat : neque sane aliud est ejus nomen Latinum.
Adde eumdem lib. 2. cap. 15. S. Hilarius in fragm. pag. 34 :
Essentia ex eo, quod semper est, nuncupatur : quæ quia extrinsecus opis ad continendam se nunquam eguerit, et substantia dicitur, quod intra se id, quod semper est, et in æternitatis suæ virtutem subsistat.
S. Augustinus lib. 2. de Morib. Manichæorum cap. 2 :
Itaque ut nos jam novo nomine ab eo, quod est esse, vocamus Essentiam, quam plerumque substantiam etiam nominamus.
Id vocabuli Ciceroni asseruisse Senecam observavit Muretus lib. 5. Variar. utitur etiam Sidonius in Epithal. Polemii.