« »
 
[]« 1 estema » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 318c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESTEMA1
1. ESTEMA. Membri, ut videtur, absciscio, mutilatio. Fori Oscæ ann. 1247. sub Jacobo I. Reg. Arag. f. 32 :
Si homo infantionis occideret hominem infantionis, talem homicidam potest Dominus ejus occidere in captione, fame, siti, aut frigore, non faciendo de illo aliquam justitiam vel Estemam. Quod si justitia corporalis habeat fieri de eo, tradatur Bajulo Regis, quia omnes justitiæ, aut Estemæ corporales spectant ad dominum Regem.
Observantiæ Regni Arag. lib. 9. tit. de Salva infantionum, § 10 :
In causis vero criminalibus, et ubi debet fieri Extema corporis aut membri, recurrendum est ad Dominum Regem, etc.
Vide Extema.
Stema, in iisdem Observant. lib. 6. tit. de Privilegiis Militum § 10.