« »
 
[]« 1 estivalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESTIVALIA
1. ESTIVALIA, Ocreæ, in veteri Vocabulario Juris utriusque. Species calceorum sunt, de quibus jam in Æstivalia.
Estivalibus etiam largis seu botis altis pro calceamentis utantur
, in Capitulo generali S. Victoris Massil. ann. 1312.
Nullus vir vel mulier audeat portare in suis Estivalibus sotularibus vel botinis punctas dictas de Polayna
, in Litteris Caroli V. Franc. Regis ann. 1367. pro Monspeliensibus de forma vestium. Vide mox Estivallus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Estuvaux, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 312 :
Uns Estuvaux, deux besasses, etc.
Estivall.Apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 26. Le Roman de Perceval ibid. in Glossar. :
Uns Estivaus forrés d'ermine
Chauça li rois, etc.