« »
 
[]« Ethnike » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 325c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ETHNIKE
ETHNIKE. Donatio Deodati Clerici facta Monasterio Sithiensi ann. xxxii. regni Karoli gloriosissimi Regis Guerard. pag. 66. :
Mancipia cum omni Ethnike et peculiari eorum, campis, silvis, pratis, etc.
Charta Waldberti pro eod. Monasterio apud Folquinum :
Vendidi et tradidi... mancipium unum cum omni Etneke et peculiari suo, etc.
Forte idem est quod Familia, a Græco ἔθνος, Gens, natio, et metaphorice Societas et genus hominum. Vide tamen ne idem sit quod Etica. Anglosaxonibus Ead, Possessio, unde Eaden, Angl. given up, conceded, granted, apud Bosworthum. Vide Alodis.