![[]](img/image.png)
EUGIUM, pro Nota silentii in Musicis.
Tempora silentii quinque modis accidunt, quæ ad Hebræorum accentus accommodans Franciscus
Junius Hebrææ
Grammaticæ lib. 4. cap. 9 :
![[]](img/image.png)
Primus,Sed silentii quantitates seu tempora proprie dicentur : intervalla autem sunt proportiones sonorum inter ipsos, ut diatessaron. Illud Eugium videtur sumi ab ea significatione, qua est paxillus, quo sonus duorum temporum velut obstruatur ; sicut Distina est a Distinendo, id est, remorando. Hæc paulo fusius post Martinium.inquit,intervalli modus est diastema δίχρονον, quem prisci Latini Eugeum vel Eugium, duo justa tempora capiens : secundus est diastema χρόνιον, quod unius est temporis, Latine Distina : tertius est diastema ἡμιχρόνιον, dimidium justi temporis complectens : quartus est τεταρτήμοριον χρόνον, quadrantem habens temporis, quale spatium apud Musicos suspirium vulgo appellatur ; quintus est diastema ἄχρονον, quod angustissimum temporis spatium obtinet ac prope nullum.