« »
 
[]« Eunuchus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 334a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EUNUCHUS
EUNUCHUS, Dignitas in palatiis Imperatorum, cui cubiculi augustalis cura erat, Cubicularius. Leo Nov. 98 :
Καὶ τῆς εὐνῆς ἀνυπόπτους φύλαϰας εἶναι, τοῦτο γὰρ ἡ ϰλῆσις ἐγγυᾶται. Eunuchus sacri Cubiculi ministeriis adhæsurus,
in l. penult. C. Just. de Præpos. sacri cubic. (12, 5.) Evagrius lib. 4 :
Οἱ τοῖς βασιλιϰοῖς ἐξυπηρετούμενοι ϰοιτῶσιν, οὓς εὐνούχους ἡ συνήθεια ϰαλεῖ.
Apud S. Ambrosium Epist. 27. ad Valentinianum II. quidam Gallicanus Præpositus Cubiculi Eunuchus Regius nuncupatur, velut apud Isidorum Pelusiotam alius, Eunuchus Palatinus. Eunuchi inter præcipuos aulæ Davidis Magnates recensentur lib. 1. Paralip. Primus vero Eunuchorum ἀρχιευνοῦχος dicitur in Chronico Alexandr. ann. 5. Valentiniani, et in Synaxariis et Menæis 28. Decemb. in S. Domna. Μέγας τοῦ παλατίου εὐνοῦχος, apud Theophanem ann. 1. Mauricii. Scribit Julianus Imp. in Misopogone, antequam Imperium iniret, Eunuchum fuisse nomen honoris, suo vero tempore contumeliæ : et Lampridius, Heliogabalum plerosque Eunuchos rationibus et procurationibus præposuisse, iisque veteres dignitates sustulisse Severum. Vide Glossar. med. Græcit. in Ἀρχιευνοῦχος col. 130. et de Eunuchorum monasteriis ead. voce in Append. col. 27. d.
L. Favre, 1883–1887.
Legitur in Cart. N. D. Paris., 1, 321, an. 1011 :
Signum Alcheri, archipresbiteri et Eunuchi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eunuchare, Castrare, Eunuchum facere, apud Brompt. pag. 1046. Usus est Varro apud Nonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eunuchizare, Eadem notione, in Actis SS. Martii tom. 1. pag. 650. Julii tom. 3. pag. 753. etc. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eunuchinus. S. Hieron. Epist. 22. ad Eustochium :
Impudenter erigunt facies Eunuchinas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eunuchinatus, apud Tertullianum.