![[]](img/image.png)
EVIGILANS-Stultum : sic appellabant boni illi Monachi campanam, quæ pulsabatur ad
Matutinos : quod tepescente eo ævo pietate, stultos eos, qui e lecto
exurgerent, quo procederent in Ecclesiam ad concinendos hymnos matutinos, existimarent.
Vetus Charta ann. 1183. in Tabulario Domus Dei Andegav. :
Item quatuor Capellani in Eleemosynaria positi non habebunt præter unum tintinnabulum, neque sonabunt, antequam tintinnabulum quod Evigilans-stultum dicitur, sonuerit.Stultum scilicet, cujusmodi fuit Vigilantius ille, qui nocturnas vigilias carpebat, atque ob id Dormitantius a S. Hieronymo appellatus est.