« »
 
[]« Exactor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 335c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXACTOR
EXACTOR, Publicanus, τελώνης. Gloss. S. Benedicti : Exactor, ἀπαιτητής. Apud Harmenopulum lib. 1. cap. 12. § 31. Ἀπαιτητής δημόσιος. Glossæ Biblicæ MSS. : Exactores, expectatores tributi. S. Augustin. lib. 2. de Civit. Dei cap. 19. Exactores vocat, quos Lucas cap. 3. Publicanos. Idem Epist. 124 :
Ut nullas Exactorum molestias pateretur.
Salvianus lib. 5. de Gubernat. Dei :
Leviores his hostes quam Exactores sunt : et res ipsa indicat, ad hostes fugiunt, ut vim exactionis evadant.
Senator lib. 5. Epist. 39 :
Exactorum quoque licentia fertur amplius a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. Exactor tribut. civit. Gall.
in veteri Inscript. Exactor vel publicus minister, in Bulla Agapeti PP. apud Sanjulianum pag. 278. Adde Legem Longob. lib. 3. tit. 1. § 42. Lothar. 1. 41. et quæ passim habentur in Codice tit. de Exactionib. tributor. et alibi. Vide Savin. Histor. Juris Rom. med. temp. tom. 1. § 129. Exactor tributorum, in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 217. 369. Exactor fiscalium præstationum, apud Firmicum lib. 4. cap. 3. lib. 6. cap. 3. Exactor Regiarum annonarum, apud eumdem lib. 3. cap. 12. Exactores rerum publicarum, in Charta Hlotharii Imper. filii Ludovici Pii, in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 4. pro facultate erigendi mercatum absque teloneo :
Igitur comperiant publicarum rerum Exactores, etc. Exactores publicarum, i.
rerum, vel consuetudinum ac præstationum, in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 122. 124. Exactores Reipublicæ, in Charta Lotharii Imp. apud Beslium pag. 260. Rei publicæ judices et Exactores, in chart. ann. 798. apud Schannat. in Histor. Wormat. tom. 2. num. 1. Exactor loci. in Trad. Fuldensib. lib. 2. Trad. 209. Exactor sæcularis, in Charta Henrici I. Regis Franc. ann. 1036. apud Loisellum in Bellovaco pag. 253. Exactor regalium operum. Chronicon Fontanellense cap. 16 :
Exactor operum regalium in Aquisgrani Palatio [] regio, sub Heinhardo Abbate.. a Domino Rege constitutus est.
Vetus Inscriptio :
Q. Annio Januario Exactori operum publ.
Exactor sacri Palatii, apud Johannem Mon. in Prologo ad Vitam S. Odonis Abbatis Cluniac. inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 150. ubi Mabill. conjectat publicæ pecuniæ Præfectum intelligendum esse. Ἐξάϰτωρ, apud Jo. Tzetzem chil. 5. cap. 17. v. 610. Joannes Euchaitarum Episcop. :
Μυστογράφος χθὲς εὐγενὴς νεανίας,
Καὶ σήμερον πάρεστιν Ἐξάϰτωρ νέος.
Vide Glossarium mediæ Græcitatis.