« Exartus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 339c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXARTUS
EXARTUS, Exartum,
Exartes, Essartum, Assartum, Sartus, Sartum : voces
unius ejusdemque notionis, quam ita prodit liber Scacarii Anglici parte 1. cap. 13.
Essarta vulgo dicuntur quæ apud Isidorum Occationes nominantur : quando scilicet forestæ, nemora vel dumeta quilibet pascuis et latibulis ferarum opportuna succiduntur, quibus succisis et radicitus evulsis terra subvertitur et excolitur.Mox subdit, vastum, ab Essarto differre, quod vastum dicatur nemus, seu foresta, in qua succisæ multæ arbores, quasi vastatum.
◊ De horum vocabulorum etymo discrepant viri doct. Spelmannus
Essartum a Latino Exertum dictum putat, quod est
evulsum et eradicatum. Alii a Sarrire, quod est sarculis fodere,
purgare ; unde Sarrura et Sarritura, frugum
vinearumque a noxiis herbis purgatio. Alii denique ab Exaro, unde Exaratum, ager exaratus, proscissus, et per contractionem Exartum, uti scribi passim in vetustioribus Chartis observare est. Quam ultimam
sententiam fulciunt Tabulæ veteres in Chronico Besuensi, ann. 5. Ludov. Imp. pag. 513. ubi
Exaratum scribitur :
Ædificiis desuper positis, campisque, pratis, sylvis, Exaratis, pomiferis, etc.Vide Grimm. Antiquit. Jur. German. pag. 524.
Exartum usurpat Lex Burgund. tit. 13 :
Si quis... in sylva communi Exartum fecerit : aliud tantum spatii de sylva hospiti suo consignet, et Exartum quem fecerit, remota hospitis communione possideat.Tit. 41 :
Si quis in Exarto suo focum fecerit, etc.Ita et tit. 55. § 2. et tit. 67. et in Lege Bajwar. tit. 16. cap. 1. § 1. et 2. in Lege Longob. Edit. Heroldi tit. 13. in Capit. Car. M. lib. 7. tit. 200. 276. in Concilio Aurelian. III. cap. 28. Cabilonensi cap. 18. apud Ordericum Vital. lib. 3. pag. 466. etc. Charta Albitii Comitis (Genevensis) apud Guichenon. in Hist. Press. pag. 215 :
Trado quoque villam de Chiviliaco... cum pascuis, Exartis, et cunctis pertinentiis eorum.Charta ann. 1196. in Probat. Hist. Drocens. pag. 241 :
Et quidquid in toto territorio Laussiniaco diruptum et extirpatum est, quod vulgo dicitur Exsars.
Exartes. Charta Caroli Regis in
Tabulario Ademarensi :
Karolus gratia Dei Rex. Quia veniens carissimus avunculus noster Ruodolfus Comes, humiliter petit Magnificentiam nostram, quatenus sanctis Fratribus sub monastico ordine in cellula quæ Dervum vocatur, conferremus stirpes, vel, ut vulgo dicitur, Exartes quosdam, quos ex rebus Tricassinensis Comitatus ipsi proprio labore de heremo ad agriculturam perduxisse noscuntur,... Cauzlenus Notarius ad vicem Hludovici recognovit.
Exartaria. Tabularium Ecclesiæ
Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 25 :
Exartarias vero quas fuerunt Bernardi Bernarii, ipse Bernardus Bernarius dimisit prædictam decimam de prædictis Exartariis in manu Hugonis Episcopi, etc.Occurrit in Tabulario Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 56.
Essartum. Leges Henrici I. Regis Angl.
cap. 17 :
Placitum quoque forestarum,... de Essartis, de cæsione, de combustione, de venatione, etc.Capitula Placitor. Coronæ sub Ricardo 1. Rege Angl. apud Rogerum Hovedenum :
Et videnda sunt in regardo nova Essarta et vetera imbladata post ultimum regardum, etc.Charta anni 1212. inter Instrum. tom. 4. nov. Gall. Christ. col. 199 :
Dedi etiam eisdem Fratribus ad ædificationem ejus vallem cum declivis lateribus a stagno usque ad Essartum magistri Johannis, etc.Index MS. Beneficiorum Eccl. Constantiens. fol. 81. verso e Musæo D. :
Transaction faite... pour les dixmes novales des fiefs et Essarts de ladite paroisse.MS. :
MS. :Tant est alez les tros menus,En son Essart en est venus.
Veez le lé où il gist prés de lez cel Essart.
Exsartum, in Chronico Fontanell. cap.
6. pag. 203.
Assartum, apud Matth. Paris pag. 180.
in Additam. pag. 100. apud Will. Thorn. ann. 1178. Bractonum lib. 4. Tract. 1. cap. 38. §
11. in Fleta lib. 2. cap. 41. § 1. etc.
Assarta, fem. gen. tom. 1. Monast.
Angl. pag. 113.
Sartus. Charta Gerardi Decani S.
Quintini ann. 1127. in Tabulario Abbatiæ Montis S. Martini :
Silvestris autem terra quæ Sartus vocatur, ab Ecclesia obtinebitur.Adde Hemerum in Augusta Viromand. pag. 120.
Sartum, Charta Placitor. Coronæ apud Hovedenum pag. 785 :
Nova autem Sarta erunt in manu Regis. Si vetera Sarta inbladata sunt de frumento, vel siligine, etc.Adde Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 106. 316.
Quietus et Liber a Sartis,
vel Essartis, in Privileg. Henr. I. Regis Angl. apud Spelm. et tom. 1.
Monastici Angl. pag. 316. ubi sic :
Liberam et quietam esse constituit... ab omnibus auxiliis, et lestagiis, et Sartis, et clausuris, et omnibus operibus Castellorum, et parcorum, et pontium, etc.Spelmannus putat quietationem istam spectare boscorum, ut vulgo loquimur, degradationes, ita ut si quis in forestis Essarta fecerit, in illum non inquiratur.
Exartare, Sartare, Essartare, Assartare,
Interlucare silvas, et dumeta succidere, et in culturam redigere, Gallis, Essarter. Lex Bajwar. tit. 16. cap. 1. § 2 :
Habeo testes qui hoc sciunt, quod labores de illo campo semper ego tuli, nemine contradicente Exartavi, mundavi, possedi usque hodie, etc.Lex Burgund. Addit. 1. tit. 1. § 1 :
Observandum viam publicam, vel inter agros communiter divisam, nec possideri, nec intercludi, nec Exartari posse.Sed hic Exartari, videtur accipiendum pro artari. Charta Caroli M. apud Perardum in Tabulis Burgundicis pag. 13 :
In silvis Exartandis, et terris laborandis.Charta ann. 1231. in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 295 :
Cum nos vellemus Essartare, et adterram arabilem redigere nemora nostra, etc.Charta anni 1233. apud Thomasserium in Biturig. pag. 233 :
In nemore quod Exsartabitur. Boscos non potero Essartare,apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1106. Charta Johannis Domini Commerciac ann. 1312. in MS. Codice ejusdem urbis fol. 172 :
Et ne devoient lesd. pourteries rien vendre desd. bois et donner ny Dessarter sans l'octroie Desdits Signours de Morville.
Exartarius, Operarius, qui exartat silvas. Charta Alienordis Reginæ Angl. apud Beslium pag. 598 :
Exartarius pro fossorio 3. den. dabit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exartator, Eadem
notione, in Cinerarius.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eyssartare, Eyssartajare. Sententia arbitralis ann. 1497. inter Dominos et
Universitatem Calliani : Sunt in possessione... de eodem territorio disponere... pro Eyssarteiando, fusteiando, rusqueiando, etc.Mox dicitur
Universitas de Calliano fuisse in possessione pastorgandi, Eyssartandi, leignerandi, fusteiandi, glandeiandi et omnes explechas in eodem territorio faciendi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eyssartus, pro Exartus, non semel ibidem.Sartare, in veteri Charta apud
Hemereum in Augusta Virom. ann. 1191 :
Vallis Geraldi et medietas nemoris de Berencourt, quod dicitur Forestel, Sartanda et excolenda conceduntur, etc.Hinc emendanda Lex Vervini ann. 1233. art. 2. ubi perperam editum terram Sarrandam, pro Sartandam.
Assartare, apud Will. Thorn. ann.
1178. Asserter vignes, bois, in Consuet. Bituric. tit. 15. art. 8. et
Trecensi art. 177.