« »
 
[]« Exblatare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 341a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXBLATARE
EXBLATARE, Reditus terræ, vineæ vel prædii percipere. Placitum anni 862. inter Instrum. tom. 1. novæ Hist. Occit. col. 113 :
Iste Duvigildus hoc (curtem, terram et vineam) invasit de illorum potestate malum ordinem injuste infra istos duos annos, et Exblatavit hoc injuste.
Vel est pro Expletavit, quod idem significat apud auctores medii ævi, vel pro Exbladavit : ut enim Imbladare dixerunt Agrum blado vel segete conserere ; sic et Exbladare dicere potuerunt, Bladum colligere, et inde quosvis fructus demetere. Vide Bladum.