« Excarrazonata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 342c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCARRAZONATA
EXCARRAZONATA. Vetus Inquesta ann.
1211 :
Item prohibuit homines Comitis Tolosani qui faciebant Excarrazonatam in loco in quo est modo Castrum Vasionense, ne eam facerent, et excommunicavit : et Episcopus fecit portare ligna dictæ Excarrazonatæ ad Palatium ad comburendum.Joannes Columbus a quo refertur, lib. 2. de Gestis Episc. Vasionensium, id vocabuli sibi ignotum esse, forteque mœnium aliquod genus significare ait. Sebast. Fanton. tom. 2. Hist. Avenion. pag. 356. legit Escarrazonata : quod vocabulum a Latino-barbaro Eschara, Pedamentum, efformari potuit, vel forte a Scara, Acies, et Zonare, Cingere : quia hujuscemodi præsidio veluti cingebantur copiæ militares, ut ab hostibus facilius sese defenderent. Hæc munitionis species eadem forsitan est, quæ Latinis Vallum, Nostris Palissade : quæ notio si vera est, ab Eschara et Zonare Escarrazonata effingi potuit perfacile.