« »
 
[]« Exclusa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 345c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCLUSA
EXCLUSA, ex Gall. Escluse, Clusa, Locus ubi concluduntur aquæ. Conclusio aquarum, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 4. § 30. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 18 :
Defixisque per flumen palis, aggregatis lapidum magnorum acervis Exclusam fecit, etc.
Fortunatus lib. 10. Poem. 12 :
Inde per Exclusas cauta rate pergimus undas,
  Ne veluti piscem me quoque nassa levet.
Synodus Metensis ann. 753. cap. 4 :
Ut ipsos per nullam occasionem ad pontes et ad Exclusas, aut navigio detineatis.
Charta Henrici III. Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 1 :
Et ripam Savernæ in foresta sua ad tenendam Exclusam piscariæ vel molendini de Ettona.
Alia Humberti I. Comitis Sabaudiæ apud Guichenonum :
Donamus Exclusam ad capiendos pisces factam, et in aqua quæ vocatur Lisa, positam.
Tabularium Dervense :
Faciebat proclamationem de firmamento cujusdam molendini, quod dicunt Exclusam.
Vide Probat. Histor. de Chasteauvillain pag. 5. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eclusa, in Charta Th. Abbatis S. Germani a Pratis pro manumissione hominum de Antogniaco ann. 1248. e Tabulario ejusdem Abbatiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exclusus. Capitul. Pipini Regis ann. 755. in Synodo Vernensi cap. 26 :
Et de peregrinis similiter constituimus.... ut ipsos per nullam occasionem ad pontes vel Exclusos aut navigatio detineatis.
Capitular. ejusd. Regis ann. 757. cap. 6 :
Ad pontes et ad Exclusos aut navigio non teneatis.
Baluzius in indice ad calcem tomi 1. Capitul. utrobique legit Exclusæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exclusatorium. Tabular. S. Cypriani Pictav. fol. xlv. in Hist. MS. pag. 269 :
Damus illis viam per terram nostram ad omnia transeuntia et ripam per terram nostram, concedimus illis ad Exclusatoria jactare sine ulla contradictione.
Clusa, Eadem notione, apud Lambert. Ardens. pag. 143.
Sclusa, in Lege Salica tit. 24. § 3 :
Si quis Sclusam de farinario alieno ruperit, etc.
Statuta Corbeiensa Adalardi lib. 1. cap. 7 :
Omne materiamen quod ad illud molinum emendandum pertinet, adducere, Sclusam emendare, molas adducere, etc.
Adde Capitulare ann. 813. cap. 35. Pithœus in Glossario Legis Salicæ ex Anonymo in Pipino :
Astulphus Rex Langobardorum supradictam justitiam vetando Sclusas Longobardorum petiit.
[] Aimoinus vocat Clausuras : quæ sunt montium aditus augusti, ut dictum est suo loco.
Slusa, in Charta anni 1136. in Hist. Guinensi pag. 91. ex Flandrico Sluyse.
Exclusagium. Pensitatio quæ a domino feudi exigitur pro jure habendi exclusam. Charta Ranulfi Meschines in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 398 :
Dedi in puram Eleemosynam... Exclusagium et stagnum de piscaria et molendino de Wederhalle.
Alia Henrici III. R. Angl. ibid. pag. 587 :
Et duo Molendina in eodem manerio cum aquis, Exclusagiis, et cum tota moltura ejusdem manerii.
Adde tom. 2. pag. 8. et vide Escluviamentum.
Slusagium. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 868 :
Ex dono Richardi filii Lucæ, Slusagium unum super terram suam, ad molendinum Monachorum fulloricum.
Exclusator, Cui competit pensitatio ex facultate habendi exclusam alicui concessa. Vetus Notitia in Tabulario Eccl. S. Laudi Andeg. :
Hæc est convenientia inter Sanctimoniales Ecclesiæ Caritatis et S. Laudi Canonicos de supradicto ductili, ut æqualiter mittant Canonici et Sanctimoniales quæcumque necessaria fuerint ad ædificationem ductilis... et æqualiter accipiant omnes profectus, qui inde exituri sunt de piscibus, excepto quarto pisce Comitis, et quarto pisce Exclusatorum.