« »
 
[]« Excrustare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 352a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCRUSTARE
EXCRUSTARE, Crustam auferre. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 210 :
Duas imagines... quarum unam auro et gemmis Excrustavit.
Radulphus Cadom. de Gestis Tancredi, inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 196 :
De argento milites creare iste pervertendo et depravando vocat Ecclesias Excrustare.
Vide novam Gall. Christ. tom. 3. col 863. Vide Decrusare.
P. Carpentier, 1766.
Metaphorice pro Spoliare, detrahere. Charta ann. 1146. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 324 :
Si quis autem hæc beneficia ecclesiæ data Excrustare voluerit, anathema sit, donec ecclesiæ satisfecerit.
Franco Legiens. apud Jarland. Chrysop. ex Cod. Clareval. sæc xii. in festo Invent. S. Crucis :
Quod autem rex (Salomon) Excrustavit totum aurum de ligno.