« »
 
[]« 1 excubiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 352a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCUBIAE1
1. EXCUBIÆ, proprie sunt Vigiliæ custodum, παννυχίδες, νυϰτοφυλαϰίαι, νυϰτηγερσίαι, ut est in Glossariis. At sequioribus sæculis hæc vox sumpta est pro quovis gravamine, aut quavis injusta molestia, quæ subditis infertur a dominis. Lex Long. lib. 3. tit. 9. § 2. Lothar. I. cap. 8. :
De illis hominibus qui res suas alienaverunt, ubicumque super eas resident, distringat eos Comes per Excubias publicas, sicut lex continet.
Ubi Glossa, id est, servitium ad pontes restaurandos. Muratorio tamen Excubia nihil hic aliud sonare videtur quam urbium custodia. Paschalis L. PP. in Confirmatione privilegiorum Eccles. Ravennat. apud Rubeum lib. 5. pag. 237 :
Nec nullum molestia, aut angarias, aut gravamina, aut Excubias quilibet inferre parti sanctæ tuæ Ecclesiæ, etc.
Charta Caroli Imp. in Chronico Farfensi pag. 658 :
Aut homines ejusdem Monasterii... distringendos, vel ad publicas Excubias compellendos, aut ullas redibitiones, vel quaslibet occasiones requirendas, etc.
Adde pag. 667. Fundatio Abbatiæ Pinarolensis ann. 1078 :
Similiter cum areis suis, teloneis, aliisque Excubiis, et conditionibus jure inde exigendis.
Charta Marini PP. ann. 883. apud Ughellum tom. 4. pag. 896 :
Pro omni Excubia et expeditione tam palatina quam hostili, etc.
Alia Widonis Imper. ann. 895. ibid. pag. 1342 :
Nullasque redhibitiones, aut publicas Excubias, nullas angarias facere sive [] persolvere cogantur.
Adde pag. 1345. Vide Scubiæ.