« »
 
[]« 3 excusare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 353c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCUSARE3
3. EXCUSARE, Absolvere, reum liberum dimittere. Hist. Episcop. Eystetensium ann. 1129 :
Probabili septem probabilium virorum testimonio canonice Excusatus.
Excusati autem potissimum dicebantur dimitti servi, aut liberti, qui cum pro qualibet culpa ad Ecclesiam veniæ impetrandæ causa confugissent, dominis reddebantur, de omni pœnarum genere securi, et ad servitium consuetum redibant, datis prius a dominis ad Evangelia sacramentis de concessa venia, et quod nullam iis pœnam pro ea culpa, a qua absoluti erant, irrogarent. Quod si domini sacramenta violassent, excommunicatione, tanquam perjuri, mulctabantur. Ita passim in Concilio Aurelianensi I. can. 1. et 3. Aurel. III. can. 13. Aurel. IV. can. 24. Aurel. V. cap. 22. Ilerdensi sub Joanne II. PP. can. 8. apud Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 3. 4. 49. lib. 9. cap. 20. de Vitis Patrum cap. 5. in Vita S. Joan. Abb. Reomaensis lib. 1. cap. 3. n. 16. etc.
Excusati in Monasteriis, videntur ii qui ad Ecclesias vel ad Monasteria confugiebant, et majoris securitatis gratia iis se quodammodo in servos dabant. Charta Caroli M. in Chronico S. Vincentii de Vulturno lib. 1. pag. 679 :
Vel reliquas possessiones quæ.... ibi sunt datæ, vel delegatæ, seu etiam Excusatos, seu offertos, qui in præfatis Monasteriis legitime jam subjecti sunt, vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint.
Excusati, Liberi, Quieti, nos Quittes dicimus. Charta Henrici Magnopolensis Domini ann. 1323. apud Pontanum lib. 7. Rer. Danicar. pag. 434 :
Ac pro omnibus obligationibus.... quitos dimittimus et Excusatos.
Alia Waldemari Daniæ Regis apud eumdem :
Et tunc pro tali equo dato suo... liber est et Excusatus.
Excusati. Andreas Dandulus in Chron. MS. in Urso Duce Venet. ann. 879 :
Hic in Heraclia civitate de qua progenitores sui originem duxerant, palatium construxit, et licentiam tribuit în Rivoalto paludes cultandi, et domus ædificandi contra orientem et insulam, quæ Dorsum durum vocatur, eo consulente composita est : quæ gentibus aliquibus ad servitia Ducis deputatis, qui Excusati Ducatus dicti sunt, concessa est : et usque in hodiernum diem omnes in eodem degentes territorio,
melius quam sextario, quod legitur apud Murator. tom. 11. col. 188.
piscatores et aucupatores, de his quæ capiunt tenentur tributum annuum persolvere Duci
. Ex eo exscripsit, quæ habet Petrus Marcellus in Urso Particiaco Duce XIII. Sansovinus in Venetia lib. 6. sequentia ex veteri Instrumento profert :
Excusati de Muriano, et eorum nomina, et sunt 44. Excusati de Mazorbo, et isti sunt de majoribus, et sunt 24. etc. hæc sunt nomina Excusatorum qui serviunt in palatio, et sunt 124. nomina Excusatorum nostri Palatii, et sunt 198.
Sansovinus hoc loco Excusatos dictos censet quasi Scutatos, quos Scutiferos vocavit ætas posterior. Sed vix est ut id probem : quin potius hac videntur appellatione donati propter indulgentiam munerum civilium et personalium, qua gaudebant ex quadam officii et functionis prærogativa, uti sunt hi de quibus est titulus De Excusationibus artificum, Cod. Theod. lib. 13. [] Vide quæ de his observamus in Notis ad Alexiadem Anneam.
Excusati, in Chartis Hispanicis, videntur perinde appellati qui ab oneribus publicis excusantur, et soli Glebæ serviunt. Charta æræ 1049. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 465. v. :
In villa Castro 2. Casatos : in Cupiellos 4. Escusatos : in Raneto 2. Casatos, etc.
Charta Sanctii Regis pro fundatione Monasterii Deiparæ de Naxara æræ 1090 :
Sanctum Pelagium de Cerasso cum sua hæreditate : alium sanctum Pelagium in ejusdem Cerassi suburbio, cum suo Excusato.
Charta Ferdinandi I. Regis Castellæ æræ 1100. apud eumdem Yepez tom. 1. pag. 38. Appendic. :
Hæc supradicta omnia decima damus cum suos Excusatos.
Alia Alfonsi VII. Regis æræ 1175. tom. 7 :
Et prædictum Monasterium habeat duodecim Excusatos in Zamora, et in termino suo, quos ipsi Monachi elegerint, et sint Excusati de martiniega, et de fossado, et de fossadera, et de omnibus servitiis et exactionibus regalibus, excepta moneta ferrea : et ipsi Excusati persolvant omnia tributa ipsi Monasterio, et quartam pro aliis operibus, etc.
Charta Aldefonsi Castellæ Regis æra 1230. apud Stephanotium tom. 4. Fragm. Hist. MSS. pag. 288 :
Do et concedo Deo et S. Joan. Baptistæ Monasterio de Burgis.... x. Excusatos in barrio sancti Johannis vicinos directos qui domui S. Johannis et Priori et Monachis serviunt quoscumque Prior sancti Johannis elegerit excusandos : et sint illi x. Excusati ab omni pecto, posta, fossado, fossadera, pedido, facendera, et ab omni prorsus regio et alio tributo et gravamine in perpetuum, et ab omni regia exactione semper liberi et immunes existant.
Regula Toribii Archiep. Limæ inter Concilia Hispan. tom. 4. pag. 676. col. 1 :
Oeconomus Ecclesiæ et ejus Fabricæ, habet munus exigendi omnes redditus qui ad eam pertinent, tam de novenis et mediis, quam de Exceptis vulgo Excusados, superfluis et redemptionibus domorum, censibus, sepulturis, eleemosynis et aliis rebus.