« »
 
[]« Excusaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 354a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCUSATICUM
EXCUSATICUM. In Capitulari Sicardi Principis Beneventani edito a Camillo Peregrino, cap. 29. ita concipitur,
Ut non tollatur a tertiatoribus Excusaticum et porcos
. Textus vero capitis deest in MS. ubi quid sit Excusaticum, non est proclivis divinatio. Sunt quibus est glans quercea, qua pascuntur porci, ita ut Excussaticum legendum sit, quod excutiantur glandes a quercubus ad victum porcorum. Sed hæc non omnino arridet conjectura. Alii legendum volunt Exclusaticum, de qua voce alibi. Sed quid habet commune exclusaticum cum porcis ? Alii denique volunt Excusaticum esse ipsam pensitationem quæ exsolvebatur pro excusatione seu immunitate a muneribus publicis, quæ ἐξϰουσσεία appellatur in Diplomate Imperatoris Joannis Palæologi pro Narbonensibus, a nobis descripto in Familiis Augustis Byzantinis.
P. Carpentier, 1766.
Feliciori, ut videtur, conjectura proponit Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 8. restituendum Escaticum, quo significatur præstatio, quæ pro esca seu glandatione porcorum exsolvi solitum erat, ut dictum est in Esca 2. Vide supra Escarium.