« 1 executare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 355a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXECUTARE1
1. EXECUTARE, Exsequi,
perficere, Gall. Executer. Conventus Episcoporum apud Caspem in
Aragonia, inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 646 :
Ita quod illud, quod nos nomen... publicaremus, vel alias pro Exsequutione capitulorum inter dicta parlamenta concordatorum faceremus, aut Executaremus quovis modo, haberetur pro facto constanti, valido atque firmo.Constitutiones Ludovici de Canossa Episc. Bajoc. ann. 1518 :
Et mandata nostra absque mora exequantur et exequi procurent, atque Officiariis nostris reportent Executata et relatata, sub pœna pecuniaria et emenda arbitraria.Testamentum Audæ de Lasserano Dominæ de Bonluco ann. 1351 :
Item dicta Domina testatrix, et suum supradictum testamentum Executari valde possit, ordinavit, etc.Litteræ Executatæ, in Decreto Curiæ Paris. ann. 1446. ex Chartulario Æduensi. Executare promissum, apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 100.
P. , 1766.
◊ Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg.
Franc. pag. 568 : Qui servientes habeant et habebunt de cetero plenariam potestatem Executandi, levandi, arrestandi, pignorandi et capiendi omnia bona, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executare Bona
Debitoris, Eum sublatis pignoribus ad solvendum æs alienum adigere. Consuetud.
Tolosæ art. 3 : Quamvis etiam fuerit allegatum primo principalem debitorem fore conveniendum, et bona sua Executare, etc.