« Executores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 355c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXECUTORES
EXECUTORES, in libris
Jurisconsultorum, dicuntur qui judicum mandata, et decreta exequuntur. Executor Comitis, judicis, civitatis, in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 2. Capit.
Caroli M. lib. 5. cap. 225. 378. :
Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus 10. librarum auri pœna mulctabitur. Si Executor est, in Decanicis Ecclesiarum recludatur pœnas luiturus, et officium perdat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executores
Chalenti, Eadem, ut opinor, notione ; Chalentum enim hic idem
puto quod Calengum vel Calengam, seu litem vel
actionem qua quis rem suam repetit apud Judices. Litteræ Philippi Franc. Regis ann. 1307.
apud le Brasseur Hist. Ebroic. Probat. pag. 29 : Restat quod frater noster prædictus et ejus successores tenebuntur solvere singulis annis Executoribus Chalenti et aliis feodis et eleemosynis in castellania de Meullento 427. libras et 3. solidos et 8. denarios Turon. et nos et successores nostri Reges Franciæ reddemus et solvemus residuum de quo est onerata castellania de Meullento.Quæ sic exprimuntur in alia ejusdem Regis Charta Gallica ann. 1298. ibid. pag. 25 :
De ce rendra nostre tres chier frere Loys Comte d'Evreux aux Executeurs Chols et aultres fiefs, etc. Feudatariisannumerantur Executores Chalenti, quod, si recte conjecto, suum tenerent officium fiduciario jure, ut Servientes seu Apparitores non raro tenebant. Vide in Serviens.
Executores, Exactores. Isidor. lib.
10 :
Exequutor, ab exequendo, idem et Exactor.Petrus Chrysol. Serm. 25 :
Idem ipse est et Executor et debitor. Impietas Executorum,apud Sidon. lib. 4. Epist. 24. quæ eadem Epist. dicitur
Exactorum circum latrantium barbara instantia.
Executores denique appellati judices vel alii a Principe delegati, qui Episcoporum in Conciliis,
contra sæculares, statuta executioni mandari curarent, ab ipsis Episcopis ad id fere
semper postulati. Concilium Milevitanum II. cap. 16 :
Placuit præterea ut Exequutoribus in omnibus justis desideriis impertiatur.Cap. 25 :
Si in matricibus Cathedris Episcopus negligens fuerit adversus hæreticos, conveniatur a vicinis Episcopis,... quod si ex die quo convenitur, intra sex menses, si in ejus provincia Executio fuerit, et non eos ad unitatem Catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur.In Cod. Canon. Eccl. Afric. Executores ἐπεξεργασταί dicuntur can. 96. Ἐϰϐιϐασταί. Ἤρεσεν πρὸς τούτους ὣστε Ἐϰϐιϐαστὰς ἐν πάσῃ τοῖς τῆς ἐϰϰλησίας χρειώδεσι πέντε ἐπιλεγῆναι αἰτηθῆναι, οἵ τινες ἐν ταῖς διαφόροις ἐπιμερισθήσονται ἐπαρχίαις. Concilium Toletan. IV. can. 3 :
Omnes autem qui causas adversus Episcopos aut judices aut potentes, aut contra quoslibet alios habere noscuntur, ad idem Concilium concurrant, et quæcunque examine synodali a quibuslibet prave usurpata inveniuntur, Regii Executoris instantia, justissime his, quibus jura sunt, reformentur ; ita ut pro compellendis judicibus vel sæcularibus viris ad Synodum Metropolitani studio idem Executor a Principe postuletur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Romanorum quoque Pontificum
Exsecutores fuere, qui tamquam Exsecuturi apostolicæ sedis sententiamdestinabantur, ut loquitur S. Augustinus in sua ad Cœlestinum PP. Epistola. Horum munus erat, ut recte exponit D. Coustant tom. 1. Epist. Rom. Pontif. col. 1062. eos quorum intererat convenire, ac de dicta sententia admonere et certiores facere, ut si intra certos dies judicata re stare nollent, velut rebelles haberentur ac segregarentur. Hinc et actus ille quo conveniebantur Conventionis perinde et Exsecutionis nominibus donabatur : quod demonstrat idem D. Coustant locis adductis, quos videre potes loco citato. Nobis satis sit observare Afris parum placuisse hujusmodi Exsecutores, ut patet ex eorum Epistola ad eumd. Cœlestinum PP. num. 5 :
Exsecutores etiam clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere, nolite concedere ; ne fumosum typhum sæculi in Ecclesiam Christi, quæ lucem simplicitatis et humilitatis diem Deum videre cupientibus præfert, videamur inducere.Innuit Augustinus in Epistola jam laudata n. 4. clericos illos Exsecutores potestatum et militarium manuum præsidium, quo apostolicæ sedis sententiam exsequerentur, interdum adhibuisse. Sed hic Afri fastum in eis, non violentiam arguunt, inquit Coustantius noster hic omnino consulendus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executor Officii,
in antiquo Ecclesiæ Sarisburiensis Breviario edito Londini ann. 1555. passim dicitur idem
qui alibi hebdomadarius Sacerdos, is scilicet qui per hebdomadam
integram in Choro fungitur munere Sacerdotis.P. , 1766.
◊ Ordinar. Ms. S. Petri Aureæ-val. :
Missa finita, Executor officii incipiatDeus in adjutorium, et dicuntur Vesperæ de B. M. Infra :
Executor officii, sive ebdomadarius, etc. Eseuqiteur,pro Executeur, in Charta ann. 1274. ex Chartular. Vallis N. D.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executor
Testamenti, Illius curator, quem spectat testatoris placita perficere, Gall. Executeur Testamentaire. Imperantibus in Francia stirpis Merovingicæ
Regibus, raro Curatores testamentorum instituebantur ; quod testatores hisce temporibus
gravissimas imponerent hæredibus pœnas et mulctas, si suas ultimas voluntates rescindere
præsumerent. Accedebat excommunicatio a Conciliis Gallicanis decreta in omnes et singulos,
qui quovis colore bona Ecclesiis legata retinerent. Verum octavo sæculo hic usus cœpit
abrogari, tumque hæredes mortuorum bona omnia, nulla testamentorum habita ratione,
invaserunt sæpissime. Hinc Exsecutorum oborta necessitas. Quanta fuerit eorum potestas,
non docet Donatio Raymundi de Medullione facta Raymundo filio, cum emancipatus fuit anno
1281. Vult pater, Ut castra Barreti, Villæ-franchæ et Sadaroni possint. Infra :(Executores Testamentarii)sua propria auctoritate absque alicujus Judicis licentia capere et possidere, fructus et obventiones percipere, quousque plenarie prædictæ eleemosynæ, remunerationes, sive dona fuerint soluta
Et quod dictus Raymundus non patietur aliquod impedimentum fieri contra voluntatem prædicti patris, quæ quidem si per dictum Raymundum non fuerint observata, feudum superius sibi datum committatur, ex eo quod prædicta non observaret.Denique additur :
Et pro exequenda ultima voluntate præd. Dom. Patris nostri quondam, venditionis titulo tradimus vobis castrum et villam de Molanis sub hac forma, videlicet, quod dict. castrum teneatis in feudum francum ab executione prædicta, quousque dicta executio finita fuerit.Hæc ex Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 106. Vide ibi Venditionem prædicti castri de Molanis, Executorio nomine et ex potestate Exsecutoribus data et commissa in prædicto Testamento facta
propter magnam et evidentem utilitatem et necessitatem executionis prædictæ, et pro exequenda ultimatestatoris voluntate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executrix
Testamenti, apud Th. Madox Formul. Anglic. pag.
427.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Executoriæ
Litteræ, Specialia Pontificum maximorum mandata seu rescripta, quæ pro
beneficiorum provisionibus concedebantur, forte sic appellatæ, quod ad certos Executores
eas dirigerent summi Pontifices. Ab initio hæc mandata non imponebant necessitatem,
erantque quasi precariæ seu monitoriæ Litteræ in gratiam eorum pro quibus scribebantur.
Deinde præceptoriæ, quibus sub pœna collationem præcipiebant, si Ordinarii non
obtemperarent ; ac demum Excutoriæ, quibus certis mandabatur personis, ut Ordinarios
reluctantes compellerent ad conferendum. Tandem summis Pontificibus ultra progredientibus,
monitoriæ et præceptoriæ Litteræ antiquatæ sunt, solusque Executoriarum usus remansit,
quibus Executores dari cœperunt, nedum ad compellendum, sed et ad conferendum, et
revocandam Ordinarii recusantis collationem. Ita Bleynianus Instit. lib. 1. pag.
96.P. , 1766.
Executorialis
Litera, Quæ judicium exsequendum alicui committit. Pactum inter Joan. ducem Brit.
et legatos papæ ann. 1441. ex Bibl. reg. : Cum litteris Executorialibus etiam brachii secularis invocatorialibus, etc.