« Exedra » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 356b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEDRA
EXEDRA, Gr. Ἐξέδρα, Gloss. Gr. Lat. :
Ἐξέδρα, Triclinus. Joan. de Janua, et auctor Mamotrecti ad 4. Regum cap. 23 :
Exedra, i. cathedra, thronus, sedes, sella, suggestus. Vel Exedra est camera secreta, vel locus thesauri, vel locus subselliorum, i. absida, vel camera, vel locus quidam separatus a palatio. Vel Exedra est genus fenestræ, quæ exterius dilatatur, et interius coartatur. Item invenitur Exedra pro gazophylacio, et etiam pro thalamo.Ita fere etiam Gloss. MS. Eccles. Parisiens. ex Walafrido Strabone lib. de Reb. Eccles. cap. 6. ubi ait
Exedram, esse absidam quandam separatam modicum a templo vel palatio, et dictam quod extra hæreat. Gloss. Mss. Biblicæ ex Bibl. reg. :
Exedræ dicuntur Domunculæ juxta templum, in quibus habitabant ministri, et reponebantur vasa ; et dicebantur Exedræ quia extra ædem. Item Exedræ dicuntur sedes assessorum ab assidendo, quasi assidræ.Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 :
Exhedra, Gallice Trelleiz. Sunt igitur Exedræ conclavia a reliquis ædificiis separata, quæ interdum porticibus adjungebantur, uti colligitur ex vet. Inscript. 65. 3. 172. 3. Regula S. Antonii ad Monachos cap. 18 :
Ne loquaris in Ecclesia, nec resideas in Exedris Monasterii.Vita S. Sulpicii Pii n. 19 :
Hic locus non longe a Basilicæ ponitur domo, ubi Dei Sanctus in cujusdam Exedræ loco refectionis gratia cum fratribus recumbebat.Monachus Altisiodorensis in Chr. ann. 905 :
Exedras quoque B. Lupi et S. Columbæ bracteis aureis atque argenteis fabrili artificio sculptis ambivit.Concilium Nannetense can. 6 :
Prohibendum etiam... ut in Ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in Exedra Ecclesiæ.
◊ Interdum Exedræ dicuntur throni Episcoporum
in Bematibus, seu ipsa Bemata, vel sacra templorum adyta. Glossæ MSS. :
Exedra, vel Cliothedrum, sedes Episcopalis.Papias :
Exterior sedes, ubi Papa sedet, quando populus concitatur.Vel ut habet MS. Bitur. quando communicat populus. S. Augustinus lib. 22. de Civit. Dei cap. 8 :
In gradibus Exedræ, in qua de superiore loquebar loco, etc.Idem in Gestis cum Emerito Donatistarum Episcopo :
Cum Deuterius Episcopus Metropolitanus Cæsariensis una cum... Episcopis in Exedram processisset,scilicet Ecclesiæ majoris Cæsariæ, etc. Vide Henric. Valesium ad Euseb. lib. 3. de Vita Constantini cap. 50.
P. , 1766.
Exedriola, in Vita 2.
S. Columbæ tom. 2. Jun. pag. 232. col. 1 : Virgnous... in quadam exedra, quæ oratorii adhærebat parieti, devotus orabat... Sed et illius Exedriolæ separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur, etc.