« 1 exemplare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE1
1. EXEMPLARE, Describere,
exemplar exprimere, effingere, Gall. Copier. Papias :
Exemplare, Assimilare. Gloss. Græc. :
Exemplum, ἀντίγραφον, ἀντίτυπον. Exemplo, ἀντιγράφω.Gregorius Turon. lib. 1. de Miracul. cap 64 :
Ille vero... nocturno tempore, famulante lumine, fideliter Exemplavit.Ratbertus de Casibus S. Galli cap. 5 :
Cum nequaquam invenissetEckeardus Junior cap. 3 :(Chartam)quia omnino non erat, delatum est ei quod Amalgarius eam Exemplari tradere voluisset.
Epistolas Canonicas Græcas... multis sudoribus ille Exemplaverat.Alanus de Insulis lib. 4. Anticlaudiani :
Et lib. 6 :In studiis Exemplat eam, factumque sororisRespiciens, ejus facto sua facta sigillat.
Idem in Planctu naturæ :..... Mortisque figuramExemplans moritur vivens.
Dentes quadam sui coloris consonantia eboris faciem Exemplabant.Utitur in eodem libello non semel, et in Anticlaudiano lib. 1. cap. 7. lib. 3. cap. 1. 2. 5. lib. 7. cap. 3. ut et Sidon. lib. 4. Epist. 16. Ruricus lib. 1. Epist. 8. Gregorius Tur. de Vitis Patrum cap. 6. Marculfus lib. 1. Form. in Præfat. Rusticus Episc. Burdegal. in Epist. ad Eucherium edita a Sirmondo ad Sidonium lib. 2. Epist. 11. S. Bonifac. Moguntin. Episc. Epist. ad Zachariam PP. apud Serrar. de Reb. Mogunt. lib. 3. cap. 15. Walafridus Strabo in Præfat. ad Visionem Wettini Monachi, etc. Adde Baronium ad ann. 745. n. 33. Columbum in Episc. Vivariensib. lib. 3. n. 2. etc.