« »
 
[]« Exemplator » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLATOR
EXEMPLATOR, Librarius, qui exemplar exprimit, describit. Statut. Schol. Vercell. ann. 1228. apud Savin. in Histor. Jur. rom. med. temp. tom. 3. pag. 669 :
Item habebit commune Vercellarum duos Exemplatores, quibus taliter providebit quod eos scolares habere possint, qui habeant Exemplantia in utroque jure et in theologia, competentia et correcta, tam in textu, quam in Glossa. Ita quod solutio fiat a scolaribus pro exemplis secundum quod convenit, ad taxationem rectorum.