« 1 exemplum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLUM1
1. EXEMPLUM, Argumentum,
figura. Epistolæ Pontificum Romanor. Ep. 67. et apud Miræum tom. 1.
pag. 643. col. 1. :
Præfulgidos atque nectareos regalis potentiæ vestræ per Arvinum Ducem suscepimus apices, in quibus referebatur, quod Palatii Ravennatis civitatis musiva atque marmora, cæteraque Exempla, tam in strato, quamque in parietibus sita, vobis tribueremus.Anastasius in Leone III. PP. pag. 123 :
Fecit autem in Patriarchio Lateranensi triclinium majus... et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in Exemplis stravit.ibid. pag. 127 :
Et in pavimento marmoreis Exemplis stratis.Ita pavimentum Exemplis stratum, idem est ac tessellatum, in quo diversæ formæ et figuræ exprimuntur. Hinc vestes variis Exemplis, et figuris ornatæ ἐξεμπλωτὰ dicuntur apud Eustathium ad Od. 2. et ἐξεμπλωτὰ πευϰία apud Nicetam in Codice Babaro-Græco, tapetes Exemplati et figurati, pro quo in Græco est ἀλουγροὶ τάπητες. Ita Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Pariet. lib. 3. cap. 2. et Salmasius.