« »
 
[]« 1 exhibere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 362a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXHIBERE1
1. EXHIBERE, Præbere alimenta et ad vitam necessaria apud JC. Lactantius de Mortib. Persecutor. n. 7 :
Hæc quoque tolerari possunt, quæ ad Exhibendos milites spectant.
Et num. 11 :
Dapibus suis sacrificabat pene cotidie, ac vicariis epulis suis Exhibebat.
Nicolaus Trivettus in Chronico ad ann. 1165 :
Transivit igitur (S. Thomas Cantuar.) ad S. Columbam, Rege Francorum eum humaniter tractante, et in necessariis Exhibente, cui etiam successoribusque suis in Ecclesia Lugdunensi præbendam perpetuam assignavit.
Exhibitiones, Præbitiones, præstationes, tributa, etc. Charta Andreæ Laudensis Episc. apud Ughellum :
Cunctasque Exhibitiones quæ hactenus ad Laudensem comitatum de ipsa civitate, et suburbano ejus redhibitæ sunt, etc.
Usurpatur etiam eadem notione in Charta Henrici Regis Franc. ann. 1048. Locum vide in Vicaria.